sábado, 10 de maio de 2014

500 anos da fundação do Convento de Nossa Senhora da Serra de Almeirim da Ordem dos Pregadores

Quando falamos da fundação desta casa conventual, referimos que esta teve origem num desejo do príncipe herdeiro D. João, futuro D. João III, aquando de uma visita à Ermida de Nossa Senhora da Serra com seu pai, como referimos aqui.

Frei Luís de Sousa refere que o príncipe não teria mais de onze anos. Atendo a que este nasceu em 1502, esta visita terá ocorrido, no máximo, até aos primeiros meses de 1514. Sabendo que o infante pede ao papa indulgências para quem ajudasse nas obras do convento, e que a bula papal que o autoriza data de 10 de maio de 1514, podemos utilizar esta data como a data de fundação do dito convento. Contudo, sabemos que a ideia germinou antes, e que a este dia, possivelmente, até já se teria iniciado a construção.


Pintura de Leão X, acompanhado por dois cardeais, de Rafael Sanzio (c. 1517/18). Galleria degli Uffizi, Florença.

Abaixo segue a transcrição, em latim, deste importante documento.

Leo Papa Decimus universis Christi fidelibus praesentes literas inspecturis salutem, & Apostolicam benedictionem. Loca sanctorum omnium, praesertim sub Beatae Mariae Virginis Dei genitricis inuocatione instituta, pia sunt fidelium denotione celebranda; ut ipsam Dei genitricem honorantes in terris, nos amabiles Deo reddat, et illius nobis quodammodo patrocinium vendicantes apud ipsum, quod nostra merita non obtinent, ejus mereamur intercessionibus obtinere. Cum itaque, sicut accepimus, delectus filius nobilis vir Joannes Princeps Portugalliae charissimi in Christo filij nostri Emmanuelis Portugalliae, et Algarbiorum Regis illustris natus, zelo deuotionis accensus, ac cupiens Deo ejusque genitrici Uirgini Mariae primitias offerre, in quodam ejusdem Beatae Mariae Uirginis sacello, de serra nuncupato, Vlixbonensis Diaecesis, magnae quidem deuotionis, ac peregrinorum eó confluentium frequentia percelebri, quandam domum pro perpetuis usu, et habitatione Fratrum Ordinis Praedicatorum regularis obseruantiae amplo aedificio omni opera, et impendio construi, et aedificari fecerit, illamque pro eorundem Fratrum sustentatione, reditibus satis competentibus ditauerit: Nos cupientes, ut in dicta domo Dei deuotio, et loci celebritas frequentiori Christi fidelibus concursu magis augeatur, nec non Chisti ipsi libentius deuotionis causa ad domus hujusmodi ampliationem, construetionem, manutentionem, conseruationem, et reparationem, nec non Fratrum ejusdem sustentationem, manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono caelestis gratiae vberius conspexerint se refertos: de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus authoritate confisi omnibus, et singulis Christi fidelibus vere paenitentibus, et confessis, qui ecclesiam dictae domus in Epiphaniae Domini, Purificationis, Annuntiatiounis, Assumptionis, atque Natiuitatis Beatae Virginis festiuitatum diebus, à primis vesperis, vsque ad occasum Solis sequentium dierum dictarum festiuitatum respectiue deuoté visitauerint, et ad constructionem, et reparationem, nec non sustentationem praedictas, manus porrexerint adjutrices, quinquaginta annos, et totidem quadragenas de injunctis eis paenitentijs misericorditer in Domino relaxamus, praesentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Uolumus autem quod, si visitantibus dictam Ecclesiam, et ad praemissa manus porrigentibus adjutrices, aut aliás inibi, aliqua alia in perpetuum, vel ad certum tempus nondum elapsum duratura, per nos concessa fuerit indulgentia, praesentes literae nullius sint roboris, vel momenti. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die X.Maij.M.D.XIIII. Pontificatis nostri anno secundo.

Bibliografia:

SOUSA, Frei Luís (1866). História de S. Domingos, Livro III, 3.ª edição. S/l: Tipografia Panorama. 


Clicar na imagem para aceder a todos os conteúdos do Convento da Serra